GEMELLI Dii

GEMELLI Dii
GEMELLI Dii
Graeci Θεοὶ διδυμάονες, memorantur Clem. Alexandr. Protrept. ubi aedem quidem utrique Numini suam, sed gemellas eas, et proximo intervallo dissitas, fuisse, docet: quales Vittuti et Honori Romae exstructas, habes apud Plin. l. 35. c. 10. In eorum remplis pervigilem ignem, non minus ac in Vestae Cereris Iovis Ammonis, aliorum sacratum fuisse, monet G. Stewech. Electis ad Arnob. adv. Gentes l. 2. Ceterum gemelli sunt, eodem partu editi pro quibus Τριτοπάτορσι Diis Pacique, ab Atheniensibus vota fieri solita, discimus ex Etymologici Auctore. De eorum primoenitura disceptant Iurisconsulti, masculis fere faventes, ut fortioribus, quod in Hispaniam vett. Gothos primum induxisse, legimus apud thom. Bartholin. de Puerp. Vett. Nobile istiusmodi Gemellorum in Sacris par, memoratur Genes. c. 25. v. 24. aliud ibid. c. 38. v. 27. In ovibus, quae geminos parerent, Ambegnas vocatas Iunonique sacrificatas, refert Fulgent. de prisco Serm. ad Chalcid. l. 6. Bebius Macer, qui Fastos dies scripsit, ait Iunoni eas, quae geminos parerent, oves sacrificari, cum duobus agnis altrinsecus alligatis; quas oves ambegnas vocari, quasi ex utraque parte agnos habentes. Quam ovium fecunditatem Graeci ad Apollinem Nomium referebant.Unde Callimach. Hymno in eum petit, ut illius beneficio
Η῾ δέ κε μουνοτόκος διδυμοτόκος αἶψα γεύοιτο.
Quae unipara erat, gemellipara repente fiat etc.
Vide Sam. Bochart. Hierozoici Parte prior. l. 2. c. 46. ut et infra in voce Gemini.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • НЕРВЫ ЧЕЛОВЕКА — НЕРВЫ ЧЕЛОВЕКА. [Анатомия, физиология и патология нерва см. ст. Нервы в томе XX; там же (ст. 667 782) рисунки Нервы человека]. Ниже приведена таблица нервов, освещающая в систематическом порядке важнейшие моменты анатомии и физиологии каждого… …   Большая медицинская энциклопедия

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”